monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 363

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 363
Qualitas est, secundum quam dicimus quale est, ut candor. et ex hoc intellegi licet et qualitatem in subiecto esse, cum candor necessario in aliquo sit, sine quo esse non possit. utique ipsum aliquid, in quo est, subiectum est. Quantitas est, secundum quam dicimus quantum est, ut bipedale etiam istam in subiecto intellegi necesse est. Relativum est, quod ad aliquid vocant, ut pater, frater et haec utique in subiecto sunt; nam necesse est, ut haec nomina ad aliquid sint; et nonnulla sunt, de quibus dicantur illa quae dicuntur in anima videbuntur. [quid] loci [id] est, quod dicimus Romae: Roma substantia est; ipsi Romae hoc accidit. [quid] temporis, ut heri, nuper vesperi: quorum motu tempus intellegitur, substantiae sunt, ut sol, cuius cursu tempus intellegimus, et quae aliquam intellegentiam morae in nobis faciunt. [quid] situs, ut puta iacet, sedet. [quid] habitus, ut calceatus, armatus: substantia est homo, et haec illi accidunt. [quid] facere, ut secare, urere. [quid] pati, ut secari uri.